LyricFluent Logo
NOTE: These English Lyric translations are not yet verified.
Sign in to enable edit translations mode
Iuliani caesaris laus
Outro
Iulianus caesar alamannos adoritur, caedit, capit, et fugat
Iulianus caesar coloniam a francis captum recipit, et pacem ibi cum francorum regibus facit
Lulianus caesar apud senonas oppidum ab alemannis obsidetur
Iuliani caesaris virtutes
Outro
4 hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse alexandrum legimus magnum; sed multo hic fortius. ille namque aenea concha supposita brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum. 5 iulianus vero absque instrumento quotiens volvit evigilavit et nocte dimidiata semper exsurgens non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra, quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse, motum mentium suscitantem theologicae prodidere doctrinae: atque in tanto rerum defectu explorate rei publicae munera curabat. 6 post quae ut ardua et seria terminata ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile, quo quantoque ardore principalium rerum notitiam celsam indagans et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat. 7 sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam amavit ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. super his aderat latine quoque disserendi sufficiens sermo. 8 si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, cyrum regem et simonidem lyricum et hippiam eleum sophistarum acerrimum ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium, si usquam reperiri potuit, exhausisse. et haec quidem pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna
9 diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxerit et liberalitate, suo quaeque loco demonstrabuntur. 10 cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt inpositae: plane non est nostrum onus' platonem crebro nominans exclamabat. 11 inductis quadam sollemnitate agentibus in rebus in consistorium ut aurum acciperent, inter alios quidam ex eorum consortio, non ut moris est pansa chlamyde sed utraque manu cavata suscepit. et imperator 'rapere' inquit 'non accipere sciunt agentes in rebus'. 12 aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari decrevit. hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus 'incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare severis decet'. 13 egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos provinciarum rectoribus commendabat: et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat. 14 ad ultimum exceptis victoriis, per quas vastantes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus pro capitibus singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa conplentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras adfulsisse cum alacritate et tripudiis laetabantur. 15 denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias quas appellant tributariae rei concederet reliqua. norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique pauperes inter ipsa indictorum exordia solvere universa sine laxamento conpelli
16 inter has tamen regendi moderandique vias bonis principibus aemulandas barbarica rabies exarserat in maius. 17 utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae ne his quidem remotis adpositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia sine respectu salutis armenta vel greges incursant, ita etiam illi cunctis quae diripuere consumptis fame urgente agebant aliquotiens praedas; interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant
Arbetio vir consularis accusatur, et absolvitur
Iulianus caesar a praeposito cubiculi sui eutherio apud imperatorem defenditur adversus marcellum; et laus eutherii
Outro
4 res monuit super hoc eodem eutherio pauca subserere forsitan non credenda ea re, quod, si numa pompilius vel socrates bona quaedam dicerent de spadone dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. sed inter vepres rosae nascuntur et inter feras non nullae mitescunt. itaque carptim eius praecipua, quae sunt conperta, monstrabo. 5 natus in armenia sanguine libero captusque a finitimis hostibus etiam tum parvulus abstractis geminis romanis mercatoribus venundatus ad palatium constantini deducitur: ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa acumine nimio praestans, inmensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si constans imperator olim ex adulto iamque maturum audiret honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset. 6 is praepositus cubiculi etiam iulianum aliquotiens corrigebat asiaticis coalitum moribus ideoque levem. denique digressus ad otium adscitusque postea in palatium semper sobrius et in primis consistens ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur ut ceteri. 7 unde factum est, ut subinde romam secedens ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus. 8 cui spadonum veterum hunc conparare debeam antiquitates replicando conplures invenire non potui. fuerunt enim apud veteres licet oppido pauci fideles et frugi sed ob quaedam vitia maculosi. inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contentior fuit aut propensior ad laedendum, vel clientibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior: ex omni latere autem ita perfectum neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus. 9 verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum menophilum mithridatis pontici regis eunuchum nobis opponat, hoc monitu recordetur nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit. 10 ingenti proelio superatus a romanis et pompeio rex praedictus fugiensque ad regna colchorum adultam filiam nomine drypetinam vexatam asperitate morborum in castello sinhorio huic menophilo commissam reliquit. qui virginem omni remediorum solacio plene curatam patri tutissime servans cum a manlio prisco imperatoris legato munimentum, quo claudebatur, obsideri coepisset defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus, ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua conpegit. nunc redeam unde diverti
Delationes et calumniae in castris constantii augusti, et aulicorun rapacitas
Verse 1
3 per id tempus fere servum quendam nomine danum terrore tenus uxor rerum levium incusarat certum an incertum; unde insontem rufinus subsidebat quo indicante quaedam cognita per gaudentium agentem in rebus, consularem pannoniae tunc africanum, cum convivis rettulimus interfectum apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob devotionem. 4 is, ut loquebatur iactantius, versabilem feminam post nefandum concubitum in periculosam fraudem inlexit: suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem et fingere quod velamen purpureum a diocletiani sepulcro furatus quibusdam consciis occultabat. 5 hisque ad multorum exitium ita formatis ipse spe potiorum ad imperatoris pervolat castra excitaturus calumnias consuetas. reque conperta iubetur mavortius tunc praefectus praetorio, vir sublimis constantiae crimen acri inquisitione spectare iuncto ad audiendi societatem ursulo largitionum comite, severitatis itidem non inprobandae. 6 exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum cum nihil post tormenta multorum inveniretur iudicesque haererent ambigui, tandem veritas respiravit oppressa et in abrupto necessitatis mulier rufinum totius machinae confitetur auctorem, nec adulterii foeditate suppressa: statimque legibus contemplatis, prout poscebat ordo et iustitia ambos sententia damnavere letali. 7 quo cognito constantius fremens et tamquam vindicem salutis suae lugens extinctum missis equitibus citis ursulum redire ad comitatum minaciter iussit ac sistere veritati, sed ille spretis, qui prohibebant, perrupit intrepidus ingressusque consistorium ore et pectore libero docuit gesta: hacque fiducia linguis adulatorum occlusis et praefectum et se discrimine gravi subtraxit
8 tunc illud apud aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat. veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium par, duos clavos ita latissimos ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus structuram omnem ut amictus adornaverat principales: quae res patrimonium dives evertit
9 malignitate simili quidam agens in rebus in hispania ad cenam itidem invitatus cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu 'vincamus', verbum sollemne interpretatum atrociter, delevit nobilem domum
10 haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod constantius inpendio timidus semper se feriri sperabat, ut dionysius tyrannus ille siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat eosdemque conpaginabat lucis initio processurus. 11 inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia ea re, ut damnatorum petita bona suis adcorporarent essetque materia per vicinitates eorum late grassandi. 12 namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus omnium constantinus, sed eos medullis provinciarum saginavit constantius. 13 sub hoc enim ordinum singulorum auctores infinita cupidine divitiarum arserunt sine iustitiae distinctione vel recti, inter ordinarios iudices rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister arbetio, praepositusque cubiculi anus quaestor, et in urbe anicii, quorum ad avorum aemulationem posteritas tendens satiari numquam potuit cum possessione multo maiore
Agitur de pace cum persis
Outro
Constantii aug. militaris ac velut triumphalis in urbem romam adventus
Verse 2
4 ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda orfiti praefectura, transcurso ocriculo, elatus honoribus magnis stipatusque agminibus formidandis tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eo contuitu pertinaci intentis. 5 cumque urbi propinquaret, senatus officia reverendasque patriciae stirpis effigies ore sereno contemplans non ut cineas ille pyrri legatus in unum coactam multitudinem regum sed asylum mundi totius adesse existimabat. 6 unde cum se vertisset ad plebem, stupebat, qua celeritate omne quod ubique est hominum genus confluxerit romam. et tamquam euphratem armorum specie territurus aut rhenum altrinsecus praeeuntibus signis insidebat aureo solus ipse carpento fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna. 7 eumque post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati, hiatu vasto perflabiles et ideo velut ira perciti sibilantes caudarumque volumina relinquentes in ventum. 8 et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum clipeatus atque cristatus corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites, quos clibanarios dictitant, thoracum muniti tegminibus et limbis ferreis cincti, ut praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros: quos lamminarum circuli tenues apti corporis flexibus ambiebant per omnia membra diducti ut, quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret iunctura cohaerenter aptata. 9 augustus itaque faustis vocibus appellatus minime vocum lituorumque intonante fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in provinciis suis visebatur, ostendens. 10 nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito rectam aciem luminum tendens nec dextra vultum nec laeva flectebat tamquam figmentum hominis: non cum rota concuteret nutans, nec spuens aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam. 10 quae licet adfectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore vita patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae. 12 quod autem per omne tempus imperii nec in consessum vehiculi quemquam suscepit, nec in trabea socium privatum adscivit, ut fecere principes consecrati, et similia multa, quae elatus in arduum supercilium tamquam leges aequissimas observavit, praetereo memor ea me rettulisse cum incidissent
13 proinde romam ingressus imperii virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstupuit perque omne latus quo se oculi contulissent miraculorum densitate praestrictus, adlocutus nobilitatem in curia populumque e tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans. 14 non enim, ut per civitates alias, ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed ut mos est variis casibus permittebat. deinde intra septem montium culmina per adclivitates planitiemque posita urbis membra conlustrans et suburbana, quicquid viderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat: iovis tarpei delubra, quantum terrenis divina praecellunt: lavacra in modum provinciarum exstructa: amphitheatri molem solidatam lapidis tiburtini compage, ad cuius summitatem aegre visio humana conscendit: pantheum velut regionem teretem speciosa celsitudine fornicatam: elatosque vertices scansili suggestu consulum et priorum principum imitamenta portantes, et urbis templum forumque pacis et pompei theatrum et odeum et stadium aliaque inter haec decora urbis aeternae. 15 verum cum ad traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum adsensione mirabilem, haerebat adtonitus per giganteos contextus circumferens mentem nec relatu effabiles nec rursus mortalibus adpetendos. omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa traiani equum solum locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se velle dicebat et posse. 16 cui prope adstans regalis ormizda, cuius e perside discessum supra monstravimus, respondit astu gentili 'ante' inquit 'imperator stabulum tale condi iubeto, si vales: equus, quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus is ipse interrogatus quid de roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori. 17 multis igitur cum stupore visis horrendo imperator in fama querebatur ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius erga haec explicanda quae romae sunt obsolescit: deliberansque diu quid ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco conpetenti monstrabo
18 inter haec helenae sorori constanti, iuliani coniugi caesaris, romam adfectionis specie ductae regina tunc insidiabatur eusebia, ipsa quoad vixerat sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem inlexit, ut quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum. 19 nam et pridem in galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede mox natum praesecto plus quam convenerat umbilico necavit: tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret
20 cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio puriore frueretur et voluptate, adsiduis nuntiis terrebatur et certis, indicantibus suebos raetias incursare, quadosque valeriam, et sarmatas latrocinandi peritissimum genus superiorem moesiam et secundam populari pannoniam: quibus percitus tricensimo post quam ingressus est die quartum kal. iunias ab urbe profectus per tridentum iter in illyricum festinavit. 21 unde misso in locum marcelli severo bellorum usu et maturitate firmato ursicinum ad se venire praecepit. et ille litteris gratanter acceptis sirmium venit comitantibus sociis libratisque diu super pace consiliis, quam fundari posse cum persis musonianus rettulerat, in orientem cum magisterii remittitur potestate; provectis e consortio nostro ad regendos milites natu maioribus, adulescentes eum sequi iubemur, quicquid pro re publica mandaverit impleturi
Iulianus caesar alamannos in insulis rheni, quo se et sua receperant, aggreditur, et tres tabernas adversus eos reparat
Outro
8 isdem diebus exercituum adventu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis rhenum, partim difficiles vias et suapte natura clivosas concaedibus clausere sollerter, arboribus inmensi roboris caesis: alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen rhenum ululantes lugubre conviciis et romanos incessebant et caesarem: qui graviore motu animi percitus ad corripiendos aliquos, septem a barbatione petierat naves ex his, quas velut transiturus amnem ad conpaginandos paraverat pontes: qui, nequid per eum impetraretur, omnes incendit. 9 doctus denique exploratorum delatione recens captorum aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum bainobaude cornutorum tribuno misit, facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia aliquotiens scutis in modum alveorum subpositis nando ad insulam venere propinquam egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres per eas licet vacillantes evecti huius modi loca plurima perruperunt et, ubi caedendi satietas cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes. 10 hocque conperto residui germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt. 11 conversus hinc iulianus ad reparandas tres tabernas, munimentum ita cognominatum, haut ita dudum obstinatione subversum hostili quo aedificato constabat ad intima galliarum, ut consueverant, adire germanos arceri et opus spe celerius consummavit et victum defensoribus ibi locandis ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu condidit ad usus anni totius. 12 nec sane hoc solo contentus sibi quoque viginti dierum alimenta parata collegit. libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt quod partem eius barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit: residuum quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat usque in id temporis latuit. 13 illud tamen rumore tenus ubique iactabatur quod iulianus non levaturus incommoda galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur et ne sonitum quidem duraturus armorum. 14 dum castrorum opera mature consurgunt militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitudo barbarica rumorem nimia velocitate praeversa barbationem cum exercitu quem regebat, ut praedictum est, gallico vallo discretum impetu repentino adgressa sequensque fugientes ad usque rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos. 15 et ille tamquam expeditione eventu prospero terminata milite disperso per stationes hibernas ad comitatum imperatoris revertit crimen conpositurus in caesarem ut solebat
Iulianus c. vii alamannorum reges galliam incubantes aggreditur, et barbaros apud argentoratum acie fundit
4 agitabat autem miscebatque omnia sine modo ubique sese diffunditans et princeps audendi periculosa rex chonodomarius ardua subrigens supercilia ut saepe secundis rebus elatus 5 nam et decentium caesarem superavit aequo marte congressus et civitates erutas multas vastavit et opulentas licentiusque diu nullo refragante gallias persultavit. ad cuius roborandam fiduciam recens quoque fuga ducis accessit numero praestantis et viribus. 6 alamanni enim scutorum insignia contuentes norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terram, quorum metu aliquotiens, cum gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi. quae anxie ferebat sollicitus caesar quod trudente ipsa necessitate digresso periculis cum paucis licet fortibus, populosis gentibus occurrere cogebatur
7 iamque solis radiis rutilantibus tubarumque concinente clangore pedestres copiae lentis incessibus educuntur earumque lateri equestres iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum. 8 et quoniam a loco, unde romana promota sunt signa, ad usque vallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima id est unum et viginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens caesar revocatis praecursatoribus iam antegressis indictaque solitis vocibus quiete cuneatim circumsistentes adloquitur genuina placiditate sermonis
9 'urget ratio salutis tuendae communis ut parcissime dicam non iacentis animi caesarem hortari vos et orare, conmilitones mei, ut adulta robustaque virtute confisi cautiorem viam potius eligamus ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem. 10 ut enim in periculis iuventutem inpigram esse convenit et audacem, ita cum res postulat, regibilem et consultam. quid igitur censeo, si arbitrium adfuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam. 11 iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes nullis aquarum subsidiis fultae: quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agimus? quo vigore inedia siti laboreque membris marcentibus occurramus? 12 ergo quoniam negotiis difficillimis saepe dispositio tempestiva prospexit et statum nutantium rerum recto consilio in bonam partem accepto aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati divisis vigiliis quiescamus somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio'
13 nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes ardoremque pugnandi hastis inlidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore fiduciaque sui et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque, ut exitus docuit, salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos, dum adesse potuit, incitabat
14 accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum adsensus maximeque florentii praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis dum instarent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam, ut putavit, non sine ultimorum conatu graviter toleraturi. 15 addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina recordantibus quod anno nuper emenso romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus nec visus est quisquam laris sui defensor nec obvius stetit sed concaede arborum densa undique semitis clausis sidere urente brumali aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso nec resistere ausi nec apparere pacem impetraverunt suppliciter obsecrantes. 16 sed nullus mutatam rationem temporis aduertebat quod tunc tripertito exitio premebantur imperatore urgente per raetias, caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. postea vero pace data discesserat imperator et sedata iurgiorum materia vicinae gentes iam concordabant et turpissimus ducis romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius. 17 alio itidem modo res est adgravata romana ex negotio tali. regii duo fratres vinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetraverant a constantio, nec tumultuare nec commoveri sunt ausi. sed paulo postea uno ex his gundomado, qui potior erat fideique firmioris, per insidias interempto omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim vadomarii plebs ipso invito, ut adserebat agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit
18 cunctis igitur summis infimisque adprobantibus tunc oportune congrediendum nec de rigore animorum quicquam remittentibus exclamavit subito signifer 'perge, felicissime omnium caesar, quo te fortuna prosperior ducit: tandem per te virtutem et consilia militare sentimus. praevius ut faustus antesignanus et fortis: experieris, quid miles sub conspectu bellicosi ductoris testisque individui gerendorum, modo adsit superum numen, viribus efficiet excitatis'. 19 his auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem advenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis rheni haut longo intervallo distantem: e cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti subito nuntiaturi romanum exercitum adventare festinarunt ad suos, unus vero pedes, qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse germanos. 20 quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis velut insolubili muro fundatis et pari cautela hostes stetere cuneati. 21 cumque ita ut ante dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere sibi vidissent oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat, in laevo cornu locavere confertum. isdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leves profecto ratione tuta poscente. 22 norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humi occulte reptantem latere forato iumenti incautum rectorem praecipitem agere levi negotio trucidandum. 23 hoc itaque disposito dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris. ductabant autem populos omnes pugnaces et saevos chonodomarius et serapio potestate excelsiores ante alios reges. 24 et chonodomarius quidem nefarius belli totius incentor, cuius vertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur inmanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis armorumque nitore conspicuus, antea strenuus et miles et utilis praeter ceteros ductor. 25 latus vero dextrum serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuvenis, efficacia praecurrens aetatem: mederichi fratris chonodomarii filius, hominis quoad vixerat perfidissimi: ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in galliis doctusque graeca quaedam arcana hunc filium suum agenarichum genitali vocabulo dictitatum ad serapionis transtulit nomen. 26 hos sequebantur potestate proximi reges mumero quinque regalesque decem et optimatum series magna armatorumque milia triginta et quinque, ex variis nationibus partim mercede, partim pacto vicissitudinis reddendae quaesita. 27 iamque torvum concrepantibus tubis severus dux romanorum aciem dirigens laevam cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit inpavidus suspectiorque de obscuris nec referre gradum nec ulterius ire temptavit
28 quo viso animosus contra labores maximos caesar ducentis equitibus saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu veloci discurrens verbis hortabatur. 29 et quoniam adloqui pariter omnes nec longitudo spatiorum extenta nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas et alioqui vitabat gravioris invidiae pondus ne videretur id adfectasse quod soli sibi deberi augustus existimabat cautior sui hostium tela praetervolans his et similibus notos pariter et ignotos ad faciendum fortiter accendebat: 30 'advenit, o socii, iustum pugnandi iam tempus olim exoptatum mihi vobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietis motibus poscebatis'. 31 item cum ad alios postsignanos in acie locatos extrema venisset 'en' inquit 'conmilitones, diu speratus praesto est dies conpellens nos omnes elutis pristinis maculis romanae maiestati reddere proprium decus. hi sunt barbari, quos rabies et inmodicus furor ad perniciem rerum suarum coegit occurrere nostris viribus opprimendos 32 alios itidem bellandi usu diutino callentes aptius ordinans his exhortationibus adiuvabat 'exsurgamus viri fortes: propellamus fortitudine congrua inlisa nostris partibus probra: quae contemplans caesaris nomen cunctando suscepi'. 33 quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes rupturosque imperium inrequietis motibus praevideret 'quaeso' inquit 'ne hostes vertendos in fugam sequentes avidius futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cauta'
34 haec aliaque in eundem modum saepius replicando maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito alamannorum peditum fremitus indignationi mixtus auditus est unanimi conspiratione vociferantium relictis equis secum oportere versari regales, ne, siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe facilem discedendi copiam reperirent. 35 hocque conperto chonodomarius iumento ipse statim desiluit et secuti eum residui idem facere nihil morati: nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem
36 dato igitur aenatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque magnis concursum est viribus. propilabantur missilia et properantes cito quam considerato cursu germani telaque dextris explicantes involavere nostrorum equitum turmas frendentes inmania eorumque ultra solitum saevientium comae fluentes horrebant et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles scutorum obicibus vertices tegens eiectansque gladios vel tela concrispans mortem minitantia perterrebat. 37 cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes variique fuere discursus nunc resistentibus nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem caelumque exultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum altius gradiens urgentium tot agmina germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos inpediunt, gremio legionum protecti fixerunt integrato proelio gradum. 38 hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato et consorte quodam per cervicem equi labentis pondere armorum oppresso dilapsi qua quisque poterat peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innixi stetissent immobiles. igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia vidisset longius caesar, concito equo eos velut repagulum quoddam cohibuit. 39 quo agnito per purpureum signum draconis, summitati hastae longioris aptatum velut senectutis pendentis exuvias, stetit unius turmae tribunus et pallore timoreque perculsus ad aciem integrandam recurrit. 40 utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem lenius increpans caesar 'quo' inquit 'cedimus, viri fortissimi? an ignoratis fugam, quae salutem numquam repperit, inriti conatus stultitiam indicare? redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte'. 41 haec reverenter dicendo reduxit omnes ad munia subeunda bellandi imitatus salva differentia veterem syllam, qui cum contra archelaum mithridatis ducem educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis cucurrit in ordinem primum raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem 'ite' dixerat 'socii periculorum electi et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes: solus in boeotia pro omnibus nobis cum dispendio sanguinis sui decernens'
42 proinde alamanni pulsis disiectisque equitibus nostris primam aciem peditum incesserunt, eam abiecta resistendi animositate pulsuri. 43 sed postquam comminus ventum est, pugnabatur paribus diu momentis. cornuti enim et bracchiati usu proeliorum diuturno firmati eos iam gestu terrentes barritum ciere vel maximum: qui clamor ipso fervore certaminum a tenui susurro exoriens paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum cautibus inlisorum: iaculorum deinde stridentium crebritate hinc indeque convolante pulvis aequali motu adsurgens et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat. 44 sed violentia iraque inconpositi barbari in modum exarsere flammarum nexamque scutorum conpagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum adsiduis. 45 quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu batavi venere cum regibus formidabilis manus, extremae necessitatis articulo circumventos, si iuvisset fors, ereptura torvumque canentibus classicis adultis viribus certabatur. 46 verum alamanni bella alacriter ineuntes altius anhelabant velut quodam furoris adfectu opposita omnia deleturi. spicula tamen verrutaque missilia non cessabant ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant. 47 pares enim quodam modo coivere cum paribus, alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles: illi feri et turbidi, hi quieti et cauti: animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti. 48 resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco romanus lassatisque inpressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae. 49 exiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum inrupit et iter sibi aperiendo ad usque primanorum legionem pervenit locatam in medio quae confirmatio castra praetoria dictitatur ubi densior et ordinibus frequens miles instar turrium fixa firmitate consistens proelium maiore spiritu repetivit et vulneribus declinandis intentus seque in modum mirmillonis operiens hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat
50 at illi prodigere vitam pro victoria contendentes temptabant agminis nostri laxare conpagem. sed continuata serie peremptorum, quos romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant. 51 fessi denique tot aerumnis et ad solam deinceps strenui fugam per diversos tramites tota celeritate egredi festinabant ut e mediis saevientis pelagi fluctibus quocumque avexerit ventus eici nautici properant et vectores: quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens. 52 aderatque propitiati numinis arbitrium clemens et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, ipsis barbaris tela eorum vitalibus inmergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram vel miseratus supplicantem abscessit. 53 iacebant itaque plurimi transfixi letaliter remedia mortis conpendio postulantes, alii semineces labente iam spiritu lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis et pendentia iugulis cohaerebant, pars per lutosum et lubricum solum in sauciorum cruore lapsi intactis ferro corporibus acervis superruentium obruti necabantur. 54 quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante victore acumina densis ictibus hebescebant splendentesque galeae sub pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine barbari, cum elati cadaverum aggeres exitus inpedirent, ad subsidia fluminis petivere, quae sola restabant eorum terga iam perstringentis. 55 et quia cursu sub armis concito fugientes miles indefessus urgebat, quidam nandi peritia eximi se posse discriminibus arbitrati animas fluctibus commiserunt. qua causa celeri corde futura praevidens caesar cum tribunis et ducibus clamore obiurgatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis. 56 unde id observatum est ut marginibus insistentes confoderent telorum varietate germanos, quorum siquem morti velocitas subtraxisset, iacti corporis pondere ad ima fluminis subsidebat. 57 et velut in quodam theatrali spectaculo aulaeis miranda monstrantibus multa licebat iam sine metu videre, nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos praeruptas undarum occursantium moles obliquatis meatibus declinantes ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire. spumans denique cruore barbarico decolor alveus insueta stupebat augmenta
58 dum haec aguntur, rex chonodomarius reperta copia discedendi lapsus per funerum strues cum satellitibus paucis celeritate rapida properabat ad castra, quae prope tribuncos et concordiam munimenta romana fixit intrepidus, ut escensis navigiis dudum paratis ad casus ancipites in secretis se secessibus amendaret. 59 et quia non nisi rheno transito ad territoria sua poterat pervenire, vultum ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus et confestim licet obeso corpore gravior ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas. 60 quibus visis conpulsus ad ultimos metus ultro se dedit solus egressus comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos. 61 utque nativo more sunt barbari humiles in adversis disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus claudente noxarum conscientia linguam, inmensum quantum ab eo differens qui post feros lugubresque terrores cineribus galliarum insultans multa minabatur et saeva
62 quibus ita favore superni numinis terminatis post exactum iam diem occinente liticine revocatus invitissimus miles prope supercilia rheni tendebat scutorumque ordine multiplicato vallatus victu fruebatur et somno. 63 ceciderunt autem in hac pugna romani quidem ccxl et iii, rectores vero iiii: bainobaudes cornutorum tribunus adaeque laipso et innocentius cataphractarios ducens et vacans quidam tribunus cuius non suppetit nomen: ex alamannis vero sex milia corporum numerata sunt in campo constrata et inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur. 64 tunc iulianus ut erat fortuna sui spectatior meritisque magis quam imperio potens, augustus adclamatione concordi totius exercitus appellatus ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans. 65 et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore chonodomarium sibi iussit offerri. qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus gentilique prece veniam poscens bono animo esse est iussus. 66 et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris missusque exinde romam in castris peregrinis, quae in monte sunt caelio, morbo veterni consumptus est
67 his tot ac talibus prospero peractis eventu in palatio constanti quidam iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, inrisive victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens, quotiens imperaret, superatos indicabat saepe germanos. 68 interque exaggerationem inanium laudum ostentationemque aperte lucentium inflabant ex usu imperatorem suopte ingenio nimium quicquid per omnem terrae ambitum agebatur felicibus eius auspiciis adsignantes. 69 quocirca magniloquentia elatus adulatorum tunc et deinde edictis propositis adroganter satis multa mentiebatur, se solum, cum gestis non adfuisset, et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tunc in italia dux quidam egisset fortiter contra persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans. 70 exstant denique eius edicta in tabulariis principis publicis condita delata narrandi extollendique semet in caelum. ab argentorato cum pugnaretur mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem ordinasse et stetisse inter signiferos et barbaros fugasse praecipites sibique oblatum falso indicat chonodomarium pro rerum indignitas super iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus ni fama res maximas vel obumbrantibus plurimis silere nesciret
PLAY AUDIO
MORE GENTE DE NOANTRI
POPULAR
NEWEST
SEARCH